# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 6.1.20-21

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 6.1.20 to 6.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/6.1.20

Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapam Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. Itaque quamquam Besso imminebat, tamen Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit, totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum,nec plures subito contrahi poterant,Bactra perfugit; ceteri proximos montes occupaverunt. Praerupta rupes est, qua spectat occidentem; eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio, multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent; ipsi, qua rupes deerat, arborum truncos et saxa obmoliuntur: XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto, ipse Satibarzanen sequi festinat. Et, quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. Ac primo repurgari iubet quidquid ingredi possent,; deinde, ut occurrebant inviae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. Ille, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut fieri solet ubi prima quaeque damnamus, subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non potui, fortuna consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam materia ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida iam inarserat; ergo adgeri alias arbores iubet et igni dare alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit; flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum. Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant: sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignes, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
