# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 6.1.24-25

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 6.1.24 to 6.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/6.1.24

Coeperat Cebalino esse suspectus; itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni,Metron erat ei nomen,super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dymnum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus, gaudio elatus: "Habeo te", inquit, "incolumem ex inpiorum manibus ereptum." Percontatus deinde Alexander quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit quaerere quotus dies esset ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre quae audierat, vinciri eum iussit. At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo perconperta. Rex item quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. Inter haec Dymnus haud ignarus, quam ob causam accerseretur a rege, gladio quo forte erat cinctus graviter se vulnerat, occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. Quem intuens rex: "Quod", inquit, "in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?" Illum iam defecerat vox; itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur. Rex Philota venire in regiam iusso: "Cebalinus", inquit, "ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit, huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non potuit, saltem negari potest." Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim credideritne ei rex, an altius iram suppresserit; dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit, et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
