Latin
7.1.12 to 7.1.13
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 7.1.12-13
Not analysed yet
VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus; quae, quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt. Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat. Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat; sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat. suco ex sesima expresso, haud secus quam oleo artus perunguebant. Sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur; tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur. Sciros vocabant Barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defodiunt, invenire non possint; in his conditae fruges erant. In quarum penuria, milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum, traxere vitam. Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae mitiora sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt. Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt, et propemodum clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, arena obruit. Sed qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur; itaque Bactriani equites XXX milia expleverant. Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapamiso. Bactrus amnis praeterit moenia; is urbi et regioni dedit nomen. Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponnesiorum Laconumque defectio; nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi. Et alius praesens terror adfertur: Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem.