Latin
Book 7
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 7.1.5
Not analysed yet
Iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt; qui, dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret avidus,quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat,Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis; ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset. Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est, vultu laetitiae speciem praeferente ad conplectendum eum cucurrit; mutuaque gratulatione functi, Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. Parmenion vinculum epistulae solvens quidnam rex ageret requirebat. Ille e ipsis litteris cogniturum esse respondit. Quibus Parmenion lectis: "Rex", inquit, "expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et nunquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere." Alteram deinde epistulam, Philotae nomine scriptam, laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat. Tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. Et armigeri, qui ad aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt; et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant, omniumque sanguine duci parentaturos. Cleander primores eorum intromitti iubet, litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur. Igitur cognita regis voluntate, non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis pluribus, pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsius sepelire permitterent, precabantur. Diu id negatum est Cleandri metu ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit; ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et [ad] omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos, iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit, acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.