# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 7.1.6-7

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 7.1.6 to 7.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/7.1.6

Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus, in unam cohortem secrevit, ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. Fere idem erant quos alioqui rex habuerat invisos; nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide, traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. Ita et aentium gratias, et querentium litterae exceptae sunt, et qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Et consilium temerarium forsitan,quippe fortissimi iuvenes contumeliis inritati erant,sicut omnia alia, felicitas regis excepit. Nihil illis ad bella promptius fuit; incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et quia fortia facta in paucis latere non poterant. III. His ita conpositis, Alexander, Ariorum satrape constituto, iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Evergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant. Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat; cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico misit; VI milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur. Ipse LX diebus gentem Evergetarum ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata. Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine,scriba is Darei fuerat,Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit: sex milia Macedonum erant et CC nobiles et V milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis. Arachosiis datus Menon praetor, IIII milibus peditum, et DC equitibus in praesidium relictis.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
