Latin
8.1.19 to 8.1.20
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 8.1.19-20
Not analysed yet
Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex vescebatur, ut convivio egressum in cubiculum deducerent. Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum; ludi etiam convivales extraxere tempus, nunc laetantibus coniuratis quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret. Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere, ipsorum post septimum diem reditura vice: nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem. Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem, laeti occasionem exsequendi sceleris admotam, cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit; vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium monuit. Et ille per ludum bene deos suadere respondit; revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit. Iam alii ex cohorte in stationem successerant, ante cubiculi fores excubituri; adhuc tamen coniurati stabant, vice officii sui expleta: adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent. Illi tanta spe destituti domos abeunt; et ceteri quidem exspectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur aperit. Omnibus Philotae supplicium in oculis erat. Itaque protinus inicit fratri manum, et in regiam pervenit: excitatisque custodibus corporis, ad salutem regis pertinere quae adferret adfirmat. Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero ac somno excitant regem. Ille, paulatim mente collecta, quid adferrent interrogat. Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret, et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse: auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex.