# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 8.1.25-26

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 8.1.25 to 8.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/8.1.25

Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sunt. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos Barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres. Persarum te vestis et disciplina delectat: patrios mores exosus es. Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus. Et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere, venerarique te ut deum; tu Philippum patrem aversaris; et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in servitute vivendum? Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero parce, quorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris. Nos iube duci, ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra." Haec Hermolaus. VIII. At rex: "Quam falsa sunt", inquit, "quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit. Confessum enim ultimum facinus, tamen, non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere. Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato, castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri, et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores; servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus. Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim non ignoratis: commemorare supervacuum est. Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime hercule admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae. Lyncestem vero Alexandrum bis insidiatum capiti meo a duobus indicibus liberavi; rursus convictum per triennium tamen distuli, donec vos postularetis ut tandem debito supplicio scelus lueret. Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi irasci; cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset. Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confundimus, vi opus est ut vim repellamus. Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit? nolo singulos vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis; mensas auro onerant, servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
