# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 8.1.42-43

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 8.1.42 to 8.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/8.1.42

XIII. Postero die legati Abisarae adiere regem. Omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant; firmataque invicem fide remittuntur ad regem. Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei ut stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium, quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. Samaxusque rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est. Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen pervenit; in cuius ulteriore ripa Porus consederat, transitu prohibiturus hostem. LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore; ultraque eos currus CCC, et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens; armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corpori, et quanta inter rudes poterat esse sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. IIII in latitudinem stadia diffusus, profundo alveo et nusquam vada aperiente, speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae. Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo stridore aures fatigabant. Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe se experta inproviso tamen pavore percusserant. Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur; et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum. Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi. Quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum. Sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque exspectant, circumventi ab his, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti; eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit: erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et tegendis insidiis apta; fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere. Igitur, ut a custodia huius opportunitatis oculos hostium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula, et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. Per conplures dies Ptolomaeus id fecit; eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertere. Iam extra conspectum hostis insula erat; Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit, adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat, praebiturum speciem ipsum regem illi ripae praesidere nec agitare de transitu. Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit, incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna. Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit; obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri. Deinde momento temporis repressus est imber; ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem, vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente. At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli. Vacua erat ab hostibus ripa quae petebatur; quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Vna ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt; armaque capere milites et ire in ordines iussit.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
