# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 8.1.6-7

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 8.1.6 to 8.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/8.1.6

Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse ut convivio excederet. Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semet ipso datam; hoc enim superbe saepe iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam violentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum: nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat. Attali quoque caedem obiciebat, et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat. Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici, ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat; signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det; omnia postero die iustius exsecuturum. Sed clausae erant aures, obstrepente ira. Itaque, inpotens animi procurrit in regiae vestibulum et, vigili excubanti hasta ablata, constitit in aditu quo necesse erat his qui simul cenaverant egredi. Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas; et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit. Haec dicentis latus hasta transfixit, morientisque sanguine adspersus: "I nunc", inquit, "ad Philippum et Parmenionem et Attalum." II. Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat tunc inmodica libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae; vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo excipiebat. Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet; iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. Ille humi prostraverat corpus: gemitu eiulatuque miserabili tota personans regia; laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta est; scrutantemque num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero patri non esse redditum statuto tempore; itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos; neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum: vivendum esse in solitudine, velut ferae bestiae, terrenti alias, alias timenti.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
