# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 9.1.23-24

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 9.1.23 to 9.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/9.1.23

VIII. Indorum legati dimissi domos paucis post diebus cum donis revertuntur: CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum; lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum. Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret; eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves, et in fines Mallorum secundo amne devehitur. Inde Sabarcas adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia; has copias currus D sequebantur. III duces spectatos virtute bellica elegerant. At, qui in agris erant proximi flumini,frequentes autem vicos, maxime in ripa, habebant,ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant. Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant. Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currunt furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros. His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit quam ceteris fuerat. Itaque oppido ibi condito quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum qui Musicani appellantur intravit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapamisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit; multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit. Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis, urbi eorum praesidium inposuit. Inde Praestos, et ipsam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit. Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem; sed, antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore procederant, per quarum ruinas Macedones evasere in arcem; qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur. Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis, Sambi regis fines ingressus est; multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit. Barbaris simile monstri visum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant, nullo suffossi specus ante vestigio facto. LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
