# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 9.1.25

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/9.1.25

Rursus Musicani defecerunt: ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem exspectare se iusserat, repetit. Quarto deinde die, secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno erat Sambi. Nuper se ille dediderat; sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas. Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si fugere eos crederet. Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga verterunt. Quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renovato ergo proelio, ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, M capti, ceteri moenibus urbis inclusi. Sed non, ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit; quippe Barbari veneno tinxerant gladios: itaque saucii subinde exspirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat e medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent. Barbari autem speraverant incautum et temerarium regem excipi posse, et forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat. Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice eius ortum constabat. Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior, modico civilique cultu, liberalis inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat. Ob haec, regi an popularibus carior esset, dubitari poterat. Tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur: quippe non levior illis Ptolamaei fuit cura, quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri. In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus, per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset; colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde,quippe a multis simul erat requisita,vulneri inposuit; protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est. Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. Hinc in proximam gentem Pataliam perventum est. Rex erat Moeris, qui urbe deserta in montes profugerat. Itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti. Ducibus deinde sumptis amnis peritis, defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
