# Heptateuchos exo.141-187

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines exo.141-exo.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.141

tum uox missa sonat, qua se rex inclitus infit
esse deum procerum, dudum quos diximus esse
credentum uitaeque duces. tum talia subdit:
"Iam conperta mihi totoque (et) lumine uisa
plebis uota meae, uastis quae molibus urbes
extruit et duris operum sudoribus acta
Aegypti sublimat opes et non sua regna;
seruili dum mente pauet, crebroque dolore
angitur, arbitrio dudum subiecta nocentum.
atque ideo huc ueni celso degressus olympo,
ut tuear tollamque meos de sede Canopi,
magnarum largitor opum terraeque feracis,
quam nunc multimodis opimam frugibus audax
Channanaeus habet Cethaeo et iunctus Amorreus,
Pherezaea manu Gergessorumque sequente,
quamque simul' perfundens colit Euaeaque pubes.
dulcibus hic scatebris opimo e flumine mella
albenti cum lacte fluunt; haec dona daturus
electis te pono ducem, te pergere mando
regis ad optutus, ut quae sunt iussa renarres.
ac ne, praetrepidus coeptu, infirmere sub actu,
tecum semper ero. qui libertate reuersa
hoc in colle mihi sensu Iuminibus ouanti."
Haec ubi detonuit dominus, fiducia uatem
parua tenet primum. mox nomen quaerit aeternum
quod habeat dominus, ut signum Iudaea noscat
principis inpositi. saluator talia iungit:
"Ille ego sum qui sum, sic dices, et super (astra)
qui uiget, estque deus uestrorum a stirpe parentum:
inmensus ubicumque deus gentesque per omnes,
uiuorum per saecla sator non luce carentum.
hoc mihi nomen inest, collem hoc fare coactis;
qui tum pacificas dimittant dicta per aures.
ingressique simul regis Pharaonis in aulam
Israhelitarum dominum iussisse superne
dicatis, ut trina die deserta per arua
incedat Iudaea phalanx et munera sancto
immolet apta deo ritumque obseruet auorum.
namque meam plebem tumidus laxare tyrannus
post cladem pestemque uolet, quae crebra profundo
mittatur caelo, multis uariata periclis.
quin etiam fuerit cum facta licentia uobis,
ut iussum carpatis iter, tum femina poscat
uicinam notamue sibi, quae diuite censu
Aegyptus nunc mollis habet, petitaque sumat,
ut legio informes heremi ducenda per agros
nobilibus spoliis uacuatam linquat Aegyptum..

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
