# Heptateuchos exo.750-791

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines exo.750-exo.791. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.750
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.750

et quicumque fuit electa ex plebe sacerdos,
monte procul degit. solis quem scandere ius est
- Aroni Moysique piis. tum perpete fatu
mansura dat iussa deus hoc ordine legis:
"Ille ego sum dominus. qui te discrimine priuans
Aegypti de terra tuli durumque laborem.
seruilis quem cura dabat. desistere iussi.
me tantum tua corda colant, neque idola pangas
ulla tibi fictumque deum subnixus adores;
numina nec credas, quae sunt inlustria caelo
sidera, uel quidquam in terris mirere perinde,
uel quod glauca tegunt fluitantis marmora ponti.
sum dominus zelans, peccatis criminibus reddens
in patres prolemque dehinc quae quarta creatur;
misericors multum, maiora et grandia reddens
quae iusti meruere uiri. qui corde sub imo
amplexi mea iussa tenent et mente sequuntur.
tu nomen uenerare dei. tu sabbata festa
cum natis seruisque cole totumque laborem
pone libens, quotiens mundo lux illa recursat.
bis ternis dominus fecit quaecumque diebus
u terris caeloque uegent pontoque tumenti:
septima perfecto uirtutum fine quieuit;
hinc festus uiget ille dies, hinc semper acerbus,
semper honoratus domino indulgente sacratur.
honorem da, nate, tuis genitoribus, ut sis
perpetuae in terris uitae, quam prorogat ingens
ingenti de sede deus. ne dilige moechas.
neue hominem perime, nec sacramenta sinistre
periurans perhibe; furtum ne feceris ullum,
neue malus testis iurgantem fraude tuere.
coniuge ab alterius animum uultumque coherce
et quidquid non esse tuum mens admonet, horre.
aggere de terrae congesta altaria surgant,
hic ubi deuotas fas sit mactare bidentes.
quae si forte sedet saxorum adtollere mole,
ferrum linque procul, quoniam sordentia fiunt
artifici leuigata manu; quae scandere gressu
non sineris prompto, ne forte obscena renudes.
seruus erit quisquis cognata in gente creatus,
bis ternis seruile iugum patiatur in annis;
post abeat liber, secum sua praemia portans,.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
