# Heptateuchos exo.923-966

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines exo.923-exo.966. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.923
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.923

uirginis haut sponsae si quis sibi sumpserit usum,
uxorem cum dote sibi sociabit eandem.
quod si coniugio mens est non consona raptae,
munera det, thalamis quae sunt accommoda, patri.
maleficum celare nefas. mors dura necabit
permixtum pecudi coitus deformis in actu.
linquat uita uiros demonum sacella uerentes.
quandoquidem soli domino fas subdere colla.
nemo peregrinum uiolet uerboue manuue:
idcirco quoniam uosmet suscepit Aegyptus
linquentes genitale solum sedemque priorem.
femina defuncto ne sit temnenda marito,
sed palpanda magis puerique parentibus orbi.
ne paribus poenis subeant fidus nocentes
destituantque suos celeri exterritus funere rapti:
acta nam corda deus auditque iuuatque.
credito poscenti nummorum quos rogat usum.
seposita mercede procul usuiaque turpi;
nec festinus age trepidantem. ut sumpta reformet.
ac si forte sui uelamen corporis idem
committit traditque tibi pro pignore nummi.
restitue. sol ante caput quam condat olympo.
misericors ego sum dominus: hos audio promptim.
externis cessate deis maledicere cuncti
praecipuisque uiris. populi qui frena tenebunt.
fructibus e primis domino pia dona referto
et quemcumque creas primo de germine nuptae,
sacrabis domino, sol postquam septimus altum
est permensus iter. ut sitis sancta propago.
extinctam pecudem raptorum dente luporum
• nullus edat: mensis quae non sunt digna refutet.
non credes narrata tibi, quae nulla fidei
firmamenta iuuant. neu falsum dicere testis
iniqua cum mente uelis. nec pluribus unum
additus in coetum certes superare nocentem,
ut tenuem et modicum quaesito ex crimine damnes.
quin potius si forte pecus errare uidebis,
cum quo corda tibi non sunt coniuncta, reforma.
et si mole graui iumenta obnoxia sunt,
erige et alternis conitens subleua palmis.
innocuum ne sterne uirum, nam pectore iusto est.
munera non sumes trepidi pro cura nocentis
sollicitique rei, quoniam mox lumina caecant
sermonesque uirum cunctaque examina frangunt.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
