# Heptateuchos exo.967-1011

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines exo.967-exo.1011. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.967
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/exo.967

uberibus glebis bis ternos cultor in annos
immineat uegetus, debet quia septimus esse
otia lenta ferens, quo pauper quisque capessat
quae fuerant generata palam. laetusque relinquat
quae superant mandenda feris, dum saltibus errant.
circite perpetua uolucris dum uoluitur annus,
diuisos in trina modos sollemnia uobis
septeno seruanda die, quo mollia ius est
azyma triticeo gaudentes sumere farre,-
ut monui dudum, primo uos mense nouorum,
libertas cum plena fuit discedere Aegypto.
ante meos uultus uacuus ne prodeat ullus.
primitias operum messisque exordia nosce
festa tibi, quotiens sementem sparseris agro.
uel cum decurso requies coniungitur anno,
omnibus explicitis, generat quae cura laborum.
omnis homo trinum distinguat tempus in anno.
ante meos possit quo sese ostendere uultus.
nam cum laeta tibi fuerit possessio terrae
gentibus edomitis commissa et credita, nosce
azyma sola meis ponenda altaribus esse;
multimodas pecudes et rubram sanguinis undam
nil festis prodesse tuis adipemque Gomorra,
peruigilem et noctem durare in tempora lucis.
quae redeunt, quotiens sacrorum cura recursat.
agnus neue tener materno in lacte coquatur.
ecce ego sidereum caelesti ex arce ministrum
ad curam dimitto tuam, qui robore multo
uadentem ad terram foueat. quae pinguibus aruis
laeta uiret dulcesque euoluit nectaris undas.
hunc audire parans sacratis crede loquellis.
coniunctus est ille tibi fidusque manebit.
. perpetuum retinens caelesti in uertice nomen.
heia agite sanctisque auditum iungite dictis.
mandatumque meum sincera adsumite mente;
ut sitis plebs cara mihi populusque beatus
et regnum sublime dei. gens ardua semper,
omnibus in terris, quas sol utrumque recurrens
adspicit et calido mundum conplectitur axe.
concordes palpabo tuos cunctisque resistam,
qui tecum bellare parant; tibi cedet Amorreus
Cethaeusque ferox et quos nunc optima tellus
sustinet, in saeclum te mox uertenda colono.
prouide, ne uetitis adclines colla sacellis
hostilesque deos trepide subnixus adores.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
