# Heptateuchos gen.1261-1306

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines gen.1261-gen.1306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/gen.1261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/gen.1261

atque ubi consultus tacuit Memphiticus augur,
carcere qui dudum laxatus uina praebebat,
eloquitur iuuenis sese pandente Iosepo
amisso rediisse loco sociumque necatum.
mittuntur propere, uatem qui crimine toto
exutum turpi celeres de fornice tollant
informesque genas et crines carcere pastos
tondentes prisca facerent reuirescere forma.
ergo probus dictis consultus talia reddit
atque docet uaccas annorum nuntias esse,
atque leues spicas septenos disserit orbes.
namque ita digestis uentura insignia formis,
ut septem fecunda satis sit terra per annos,
atque famem diram parili cum tempore ualeret,
quis penitus tellus sitientibus arida uenis
pallida puluereo consumat gramina sulco.
nam quae duplicibus iunguntur somnia uisis,
certa deus iuncto mandat constare tonante.
"Quin potius dum tempus adest, dum cura medendi est,
elige de captiuosque, qui praescius horum
iudicibus positis totam sublimis Aegyptum
temperet et quintas quacumque ex messe reposcat,
ut quae prima datur fecundis copia terris.
sustineat steriles consumptis frugibus annos."
accipitur plausu procerum sententia uatis.
ipse etiam tandem sedato pectore caelesti
uera renarrantem celso sublimat honore
praefectumque iubet totas se fen'e per urbes.
inde anulo digitum uatis fulgente coronat.
byssina mox croceo circumdat pallia peplo,
flexilis induitur per collum circulus criminibus
atque nouus rector curru sublimior extat
clamosusque praeco cameris iudicis auget.
quin etiam legitur coniunx, cui nomen aequora(uatem.
quam genuit claro Petaphras <de) stemmate uates,,
ex qua confestim genitor fit pignore bino.
dicitur anterior Manasses, iunior Ephrem.
exigit hinc uates suggestu nobilis alto,
quidquid uix potuit ieiunum adsumere tempus,
horrea plena tenens, ut cum res posceret uti,
proferret cunctis poscentibus abdita farra.
post ubi dira fames totum diffusa per orbem
cogebat trepidos, poterat quod mandier, esse,
conclamat populus regemque efflagitat escas.
ille iubet procerem maestis dare farra losepum
parentem monitis: cunctos qui his arca.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
