Latin
Lines gen.1307-gen.1352
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.1307-1352
Unproofread scanNot analysed yet
Interea Jacobus, fleto iam funere nati,
bis quinos iuuenes numeroso e germine mittit,
qui longinqua (sibi) pretio frumenta pararent:
ac minimum cunctis Beniaminum non sinit ire,
inualidus durum nequeat ne ferre laborem.
atque ubi iam Phariae peruentum ad moenia terrae est,
submissi petiere solum fratremque salutant,
mirantes celsa sublimem sede sedentem,
nec tamen agnoscunt longo post tempore uisum.
quos ubi perspexit memori cum mente propheta,
increpat et multa proterret uoce pauentes,
flumine uenisse ferens, quae copia frugum
quique uiri pingues teneant moderamine terras.
adlegant nescire dolos seseque fatentur
bis senos quondam fratres genitore sub uno
conspicuam tenuisse domum; his omnibus unum
postremum natu patrios seruare labores,
ast alium celebri iam pridem defore leto.
se diram uitare famem ten-amque Chanannam
exosos, tenui damnantem semina fetu,
poscere uenales species licitataque farra.
eloquitur uates, rectoris nomine iurans
claudendos dura iuuenes custodia, donec
germanum exhibeant, genitor quem mitis habebat.
nectuntur trina nudatis sub cura tuentum
laxatique dehinc unum liquere tenendum.
nec arca occulto rumpentes corda dolore
commemorant, quam iusta sibi discrimina surgant,
quod fratrem inmeritum uetito transcribere pacto
conisi sero poenas sub iudice pendant.
ingrauat haec dictis hostia uera renarrans,
ac scelus festinos sese nolente peractum.
flectitur his uates germana et iurgia noscens
1340 luminibus tacitis conuersus flebile plangit.
haec inter media fratrum Symeona corona
accipitur, fidus cunctis obeuntibus obses.
tum petita sibi iuuenes frumenta capessunt
inuentoque graues urgentur pondere muli.
iamque uiae medio, dum soluit uincula sacci,
fratribus inuentos quidam dat uisere nummos. ,
id cuncti faciunt, pretio mox deinde reperto
mirantes summo procerem certamine laudant.
iamque adeo patriae subeuntes limina sedis
gratatur reduces genitor unumque requirit.
omnia cognoscens nummosque et dona capessit,
conquestus grauiter alium iam defore natum.