# Heptateuchos gen.1446-1490

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines gen.1446-gen.1490. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/gen.1446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/gen.1446

ipse etiam uati rector Memphiticus instat
et iubet uberibus fratres conponere in aruis.
longaeuus post ista senex poscente Sarram
eloquitur sensim, quantis sit praeditus annis,
quae domus et quae sit ueniendi causa Canopum.
eximiumque ducem multa cum laude fluuius
nec minus interea uice munera mittit
digna suis magnumque duci dat ferre talentum,
quo ditata fuit distractis frugibus aula.
atque ubi iam populis derant mercantibus aera,
certatim exhibitis gregibus Memphitica turba
emit inops fruges. pretium taxante Iosepo.
his quoque nudati seque et sua praedia tradunt,
semine percepto, messes quo deinde uirerent.
sola sacerdotum non est possessio dempta,
tyranni gratuita duci placuit, non uendere farra.
inditur hinc populo quintarum pensio frugum,
quae manet et fixo servatur formula iure.
interea expletae perpendens tempora uitae,
adiurat natum lacobus uentura reuoluens.
ut sua maiorum conponat membra sepulchris.
adnuit oranti subpostaque dextera coxae
contingit lentae spondens cacumina uirgae.
conpositosque senex alterna in parte nepotes.
permulcet dictis, dum sensim basia libat.
coepit lactare mirum! palma sacratur dextra gerit?,
anterior natu laeua contingitur Ephrem.
praescia mente senis senior seruire minori
cogitur atque loco cedit spes prima secundo.
quamlibet obliquas cupiens diducere palmas
non potuit reuocare tamen pia dicta Iosepus.
ac postquam pueris uatis rata commoda sanxit,
dat Sicimam, gladiumque suo, dat spicula, nato,
clarior ut cunctis sublimem scandat honorem.
inde uocat natos et cunctis praemia didit
loquellas mansura diu prolique natorum
inconcessa prius longoque adiudicat aeuo.
bis senasque tribus ipsorum ex nomine condit.
omnibus explicitis, oculo iam captus utroque,
decessit solo terreno corpore ..... * * * uates
maestitiaeque dedit decies septena dierum
lumina, dum functi ueneratur turba sepulchrum.
quin etiam nati septem lux ere diebus
uberibus lacrimis, pacem reddente Iosepo
fratribus innocuis, ueterem dum neglegit iram.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
