Latin
Lines gen.151-gen.193
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.151-193
Unproofread scanNot analysed yet
desine mordaci fratrem disperdere sensu,
qui tibi ceu domino subiectus colla praebebit.
nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
atque. ubi deprensum deserto in gramine uidit,
elidit geminis frendens pia guttura palmis.
quod factum dominus caelo speculatus ab alto
disquirit, quonam terrarum degat Abelus?
ille negat positum custodem se fore fratris.
cui deus effatur: "Nonne uox sanguinis eius
ad me missa sonat celsumque ascendit ac axem?"
nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto-;
nam modo quae maduit germani sanguine terra,
inuiso maledicta tibi conmissa negabit
semina et absumptis fructum non proferet herbis,
torpidus ut multo conlidens membra tremore
funere ceu iuncto semper suspiria ducas.
territus ille gemit mortemque a numine poscit:
quae tamen infenso non est concessa tonante :
nam mala promeritus signo fit notus inusto,
sternere ne ferro liceat cuicumque nocentem,
ne maius septena parent discrimina funus.
ilicet a facie domini ceu perditus exit,
aedibus obuersis Naidae in caespite terrae,
nec minus ex natis, genetrix quos fida creauit,
nomine primaeui sublimem condidit urbem.
Enochus Gaidada creat, hic deinde Malelum
quo Mathusalamus sensim genitore sub auras
exiit et longae produxit tempora uitae.
ast Lamech. dirum qui perculit ense Cainem,
perpetitur caeso multum grauiora nocente;
crimina nam meritum decies septena cohercent.
coniugibus hic facta gemens sese increpat ultro,
quaium prima fuit Ada atque altera Sella.
Iabelum sed prima creat, qui pastor in aruis
gramineis laeta pecudes pascebat in herba.
lobalus quem deinde subit, qui musica plectra
repperit et uario concordes murmure chordas.
Tobelum mox Sella parit, cui fundere riuos
aeris erat moris ferrumque incude subactum
diuersis formare modis stridente camino:
quem Noemma sequens uno genitore creata est.
Haec inter uegetis Adam non languidus annis;
Sethum progenerat post mortem mitis Abelis.