# Heptateuchos gen.478-525

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines gen.478-gen.525. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/gen.478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/gen.478

quinque fugam capiunt linquentes bella tyranni
praecipitique fuga frondosis montibus abdunt,
quod potuit superesse neci; qui nomine uero
dicuntur Ariocha, Dachar, Godolla Gomurus
atque etiam pulchris inhians Amarphalus annis.
haec inter, quae multa fiunt discrimine belli,
Lod etiam capitur tota cum stirpe domoque.
quod ubi tristifico narrauit nuntius ore,
consurgit uates, seruorum de grege multo
ter centum famulos, nouies bis auctius addens,
ad bellum dux ipse ciet ferrumque retractat.
nocte super media nil iam metuentibus instat
uictoresque fugat multosque interficit hostes.
quin etiam fratrem tanto discrimine demptum
accipit et praedam lato trahit agmine secum.
excipitur laeta Sodomorum laude procorum
pontificisque dei, sancto qui nobilis actu, —
Melchisedechus erat, princeps rectorque Salemae —
et benedixit ei panem uinumque praesentans —
et decimos fructus Abrami ex munere sumpsit. —
is petit, ut captos dignetur reddere uictor,
cetera pro meritis belli sub lege laturus.
sed contenta suo uictrix moderamine uirtus
accipit optatum toto pro munere fratrem.
mox sopita deus inlustrans corda prophetae
praecipit. ut cuncta uacuet formidine pectus,
quandoquidem inuictae tutus sit tegmine dextrae.
ille alacer concessa sibi licentia fatur:
"Quid mihi pro tanta praestant tua dona loquella?
nam coniuncta quatit fessum longaeua senectus,
nec datur emeritum post mortem linquere natum.
et quia nobilibus thalamis mihi germina non sunt,
degener heres erit nobis, quem serua creauit."
confirmat uatem dominus, dum talia fatur:
"Ne time confidens; seruus tibi non erit heres.
nam si nosse ualet numero carentia quisquam
sidera uel totas pelagi percurrere harenas,
is poterit prolem solus numerare putando,
quae praestanda tibi est, totus qua tenditur orbis,
nasceturque tuo de semine, qui tua cernat
filius atque etiam natus sit regis aeterni:
namque ego sum dominus caelorum conditor, et te
auxilio tutum Chaldaea ex gente reduxi."
credidit ista senex nec quidquam defore uerbis
metitur domini sincero acumine cordis
subnixusque rogat, placidis dum supplicat orsis,
signa dei quae mente gerat, quae corde sequatur,
munere pro tanto, quo natum gignat inerti
corpore, iam gelidis decursa ob tempora membris.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
