Latin
Lines gen.571-gen.617
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.571-617
Unproofread scanNot analysed yet
ac dum uicino tegeret se deuia fonte,
nuntius aetherio descendit culmine caeli
consultamque prius dominorum mittit ad aedes,
quin etiam multo gaudentem munere donat.
quae quia conspicuo fulgentem lumine sanctum
uiderat, a simili narrauit nomine fontem.
iamque nouem denos nouiesque exegerat annos
Abramus uates, cum se iam iamque parentem
agnoscit nati magno de munere dandi,
testamenta dei cui sunt concordia summi,
gentibus innumeris genitor ductorque futurus.
percipiens placidas per grandia tempora sedes.
quin etiam solito de nomine grandior exit,
dura decus adiectum uocalis littera ducit,
et Sara quae fuerat, mandatur Sarra uocari.
quin etiam patris Ismahelus pro prece diues,
bis senos princeps populos generatque regitque.
post haec gesta senex. cum sol octauus adesset,
maribus exhibitis adimit praeputia ferro.
adiungens pariter quoscumque ex plebe seorsa.
inde ubi iam tempus promissi muneris instat,
soluitur in tremulos uultu crispante cachinnos,
dum tacitus secum promissa ingentia uoluit:
"Posse deum credes, quidquid non extitit umquam,
condere et infractos robur generare per artus?"
Scandebat medium iam sol flagrantior axem,
magnificusque senex frigus captabat in umbra,
cum subito iuuenes pariter tris adfore cernit.
sedulus in cunctos unum plus ambit et orat.
ne puerum celeri linquat, dum praeterit, actu
pacificusque suae dignetur tegmina quercus
atque pedes geminos frigenti ut perluat unda
ac positos panes mensae dignetur amicae.
adnuitur iussaque citus ueneranda facessit.
ipse etiam properans sese dat Sarra uideri
mensurasque libens ternas ex polline profert,
quas dederat tosto cinerum torrere uapore.
tum uitulus tumida procuruans. cornua fronte
deligitur, nullo fuscatus tergora naeuo,
et modo constricti ponuntur fercula lactis. .
dumque deum trina positum sub imagine pascit,
dulcia sanctificis delibat gaudia dictis:
,,Quid rerum nunc Sarra gerit? (namque abdita tectis
tunc erat) et coeptas iterat lux uera loquellas:
"Euge memor uates. pleno non setius anno
mater erit;" cum laeta procul sub talia risit
femina et annoso desperat corpore partum.