# Heptateuchos ies.188-237

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines ies.188-ies.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.188

an ideo. adflictam tumidus ut sternat Amorreus?
tutius ergo fuit trans magnum degere flumen.
qui patuit nobis bibula siccatus harena.
saucia quid faciet, aut quid confusa loquetur.
quod mage seruitium cupias detrudere lectos.
atqui uera salus et certae dona medellae
te penes et quidquid mitis clementia praestat. I
conuenient gentes. dederas quas uincere nobis;
mixta Iebusaeus Amorreusque phalange
aduersum te. summe sator, fera bella mouebunt.
ergo tuum nomen pateris ridere superbos
ignotaeque tibi gentes plus iuris habebunt?"
flectitur his dominus uatemque adsurgere iussit.
commemorans sensim deformis crimina culpae
plectenda exitio capitis. quod talia suasit.
hinc ubi prima dies noctem dimouit opacam.
corripit e somno corpus sociosque fatigat
cognatasque tribus per nomina singula uisit;
deprendens noxale caput dat corpora morti
inproba, dum pariter pecudes mittuntur in ignem.
quod facinus primus conmissum dixit Acharus
infelix praedae et spoliorum accensus amore.
quae sepulta domi propria tellure tegebat.
continuo haec missi quaerunt; quae cito reperta
et coram conposta duce populoque frequenti.
ille ubi quaesitam uidit non defore praedam.
talibus eloquitur rector terretque timentem:
"Fare age nunc cunctis, quae te dementia cepit.
aut quid adiuuit rerum tibi nescius usus.
inmemor ut legis ritum sequerere nocentum?
et nisi saluasset sublimis gloria plebem,
libera colla iugo pressisset uictor Amorrus.
heia age, pro cunctis admissa piacula pende.
ut saluata. deus dominusque in castra recurrat."
haec ubi disseruit, saxorum tollitur imber
damnatumque premit stirpemque euerberat eius;
et pecora et quidquid rerum seruauerat idem,
candens flamma rapit canoque in puluere soluit.
his actis curae emotae: deus omnia mitis
respicit et cunctis pariter consueta resignat
robora, quis ualeant acies detrudere cunctas.
accipit hic domini mandata insignia rector,
instruat ut socias quaecumque in bella cohortes,
mille legens iuuenes insigni corpore et annis,
ut, belli dum furta parant, dumeta capessant,
haut procul hos tacite Gergesi a moenibus abdens,
ut cum mentita formidine uertere terga
occipiat clausosque uiros educat in aequum,
continuo celeres nemorosa cubilia linquant
nudatasque uiris studeant peruadere portas.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
