# Heptateuchos ies.238-283

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines ies.238-ies.283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.238

nec mora, propositis respondent omnia uatis.
postquam obliquo decertant agmine turmae,
princeps terga suos confestim uertere iussit,
quos inimica super denso ruit agmine turba
ac multo clamore premit ferrumque coruscat.
quod speculata cohors, quae concaua ualle latebat.
euolat et uacuis perrumpit moenia portis,
subiciens rapidos tectis sublimibus ignes.
confusus cum deinde sonus ac flebile murmur
Gergessos conferre caput uisumque coegit.
respiciunt atram in caelum uolitare fauillam
flammarumque globos, quos culmina capta uomebant,
diuersamque manum tergo frontique minantem:
deprensi horrescunt exossaque tela relinquunt.
confixa ante oculos lacrimantumque ora parentum
pars in praecipites fossas uictore ruente
truditur, aut captae portis sese arietat urbis.
sternuntur ferro iuuenum bis milia sena.
ipse quoque exultans aususque erumpere in aequum
rex primo incursu capitur uinctusque tenetur
configiturque cruci; miserum dant saxa sepulchrum.
omnibus absumptis solum non sorbuit ignis.
quod rapuit festina manus; iumentaque tantum
sunt dirempta neci, subeunt quae pondera tergo.
interea ad reges reuolat uictoria. cunctos.
audit Amorreus Iordani adiunctus amoeno
et qui dumosis posuere in montibus aulas
uel campos habitant laetos uallesque supinas,
et qui caerulei consistunt margine ponti.
Cetaeusque simul Chananaeusque susurrat
Eueusque pauet Pherezeusque labascit.
et Iebusa manus pariter Gergessaque pallent.
nec tamen infracti penitus penitusque iacentes
attollunt animos seseque in proelia firmant :
omnibus unus amor Iesum detrudere regnis.
conueniuntque Gabana, loco atque agmina sistunt.
ipse inter curas bellorum construit altar.
Moysetis de more. deo; quod uincula fen'i
nulla ligant, dum saxa simul conpacta cohaerent,
aequali coeunte situ. libamina promens
grata deo. quis spirat odor iucundus in altis.
quin etiam legis discribit iura magistrae:
Deuteron est nomen, quoniam transacta reuoluit;
quam pariter totum fas est cognoscere mundum.
arca sacerdotum uehitur ceruicibus alma.
quicumque ut uideant domini donaria summi.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
