Latin
Lines ies.45-ies.87
Cyprianus Gallus, Heptateuchos ies.45-87
Unproofread scanNot analysed yet
at meretrix, postquam cessauit cura tyranni,
uertitur ad iuuenes et uatis more locuta est:
"Nota mihi, fratres, dominus quae praemia uobis
deferat, ex furua cum primum dempsit Aegypto:
ut mare per medium fluctu suspensa tumenti
unda fuit uobis ueluti pro moenibus ingens.
uel cum per uacuas heremi squalentis harenas.
caelicolum uictum niualis manna parauit.
uel cum terriflci reges. trans flumina rauca
Iordanis positi, uestro mucrone cadentes
liquerunt patrias uobis uincentibus urbes.
quid moror? obsedit mentes et pectora pallor;
nullus tela capit curuo nec fidit in arcu:
non pedes aeratas acies in proelia denset:
non quadriga uolat ferrato bellica curru.
uobis uera datur. iuuenes. uictoria, uobis
sidereo ab rege, qui terram fecit et astra.
et nunc, o iuuenes, iuratis dicite uerbis.
ut, cum depositis procumbent moenia muris.
sit salus in uestris conposta et credita dextris,
ne captiua fiam socia cum stirpe domuque
patribus et caris. quorum me cura fatigat."
adnuitur cunctosque domi seruare iubetur.
uiuere quos cupiat secum, atque indice signo
spartea uincla sua suspendat cauta fenestra:
ut, cum per captam legio se fuderit urbem.
inlita puniceo cernatur lana colore.
illi alacres superant fossas et tuta capessunt
Aisamo in colle, trina sub luce latentes.
ne, dum praepropero repetunt sua castra recursu.
incurrant aliquos diuersa ex parte sequentes.
at meretrix secura sui mandata facessit.
nec non et princeps, iuuenum sententia doctus.
raptim castra mouet Sattina ex ualle proculque
aduolat atque animos palpat dans otia cunctis
trina die; scribasque instigat dicere plebi.
ut, cum sacratam praeferri adspexerit arcam
atque sacerdotes post altar pergere celsum.
signa leuent alacres promptim spatiumque relinquant.
milia quod sensim duo conpleat: atque fluentis
corpora purificent, domini ante ora locandi.
Haec inter princeps domini dignatus honore
emicat, eximio. Moysetis stemmate dignus.