# Heptateuchos ies.465-508

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines ies.465-ies.508. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.465

Grata manus nobis sanctoque electa tonanti
fortibus e factis pariles meruistis honores,
quos dedit omnipotens cunctis. qui collibus istis
conposuere domus. et nunc remeate laetantes.
illud pro cunctis repetens uos saepe monebo.
ut memores sitis, quanta uos cura perennis
diligat omnipotens. dederit quae praemia uobis;
et quae constituit sanctis facienda loquellis.
noritis seruanda fore. quia uita perennis.
his quaeritur rebus, maneat si gratia legis
inoffensa dei semperque in pectore degat.
ergo deus dominusque simul timeatur, ametur
uisceribus totis totoque e pectore nostro:
sic fiet ut uestra pressentur sub iuga gentes. *
haec ubi dicta dedit cunctisque optando poposcit.
illi iter incoeptum peragunt fluuioque propinquant
conspicuamque locant turrito culmine molem.
quae tribubus ubi facta nouem monumenta patescunt.
ceu domini inmemores cupiunt conlidere bello:
ante tamen missi, certum qui noscere possent;
Phineus legitur, Aaronis candidus heres,
atque decem primi tribuum meritoque locoque,
qui memores mandata simul procerisque patrumque
euoluunt, maestis quamquam nil criminis esset:
"Dicite, quae fuerit substructi cura sacelli?
excideritne deus? sanctaene oracula legis?
ergone deserto gentilia sacra tonante.
quaeritis et uiui functorum conditis aras?
numquid parua dedit cunctis monumenta Phagorus,
exitio informi misero damnatus in ausu?
haec odio in gentes mandant populosque patresque,
dum bellum sociale parant atque arma resumunt.
numquid parua data sunt uobis iugera terrae.
quae placuit uobis? aut (si) producere fines
ac proferre libet, de nostris sumite campis:
dum modo sidereo semper sacrata tonanti
sit synagoga parens, nobis nec dissona distet.
conmoneat sensus factum dementis Achari,
idola cum rigidis formauit mortua saxis.
nonne malum praeceps contracti criminis egit.
unius ob noxam populum qui perculit ultor?"
illi humiles blandis respondent talia dictis:
"Nos colimus. qui cuncta pio sermone creauit
quique uidet tacitis haerentia crimina fibris;

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
