# Heptateuchos ies.509-550

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines ies.509-ies.550. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.509

nec opus, ut testes ad publica facta uocemus:
ipse deus nouit. quae causa extruxerit aram.
nobis cura fuit condendae ad flumina molis
perpetuae, ut captae maneat testatio terrae:
ne quandoque fiant uenturae obprobria proli
credentum sancti diuisa oracula templi.
nescimus uanis oblata libamina diuis.
ne uero. ne tanta pios dementia mutet.
ut placeat quidquam, domino quod displicet alto!
illa Nobis tantum mactare ac sternere fas est.
quae sueuit synagoga deo libare perenni."
his dictis manifesta fides placidique tribuni
laudibus ornatos meritis liquere laetantes.
interea longo uates iam senior aeuo
accitum populum. monitis fidelibus inplet:
"Cernitis ut, ciues, me iam longa-eua senectus
ingrauet et motu tardentur membra supremo:
et nunc uel moneo, uel, si non displicet, oro,
ut uestra sit uita deus, lex, semper in ore,
et quae praestiterit nobis cunctisque parentum
patribus, euoluat memori sententia fatu.
namque feras gentes, quarum nunc regna tenetis,
non gladius domuit noster, non perculit arcus.
sed dominus, qui signa pius agmenque praeiuit,
praegrediens nosmet, quotiens fit comminus hostis;
qui populos tantos gelida formidine missa
subdidit ac reges uoluit succumbere nobis;
quique parans uacuos nostris cultoribus agros
post bellum atque arma feras prorumpere iussit.
ut reliquam partem conductis morsibus essent.
ergo agite et pontum siccatum discite uobis
insuetoque modo fluuium sistente meatu
concretum, tenuis si nondum desuper unda
stringitur in glaciem calidum durata per aestum:
ut deus inmensi per saecla ingentia facti
accipiat meritas laudes. dum consona plausu
lingua canit nil esse deum sublimius uno.
pergite, quo ducit docilis sententia legis:
ne uariis actus sub flexibus ambitus erret.
idola nulla uirum deuicta ex gente supersint.
sit dominus uobis deus arduus et deus ingens.
quod si cassa placent et mortua numina cordi.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
