# Heptateuchos ies.551-585

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines ies.551-ies.585. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.551

dicite. discedam, noceant ne uana colentes.
eligite, o cuncti, quae sunt accommoda uobis.
deserit omnipotens refugas longeque refutat,
qui sub pestiferi quondam monumenta Balacis
omnia laeta magis uati despondit amico.
adspice, quae teneas, quam fortes fuderis hostes
et quam magna deus cunctis fidelibus addat.
hunc colite et ualidas legi conectite mentes."
consona respondit populi sententia uati:
"Accipe. magne ducum, quae sit fiducia nobis;
illum, Niliacis qui nos educere terris
dignatus. colimus solumque agnoscimus omnes
esse deum caeli terraeque et marmoris alti,
quo mandante maris patuerunt aequora Rubri
et qui signa dedit nostris percongrua uotis.
qui gentes nostris subiecit gressibus omnes."
haec ubi disseruit populus fidelia fatu.
pagina sanctificis legitur laudabilis orsis.
ipse senex cautem terebinthi in codice ponit.
ut sit perpetuae testis noscenda fidei.
expletis igitur uitae dux optimus actis.
cuius uita fuit centum distenta per annos
atque decem, functus merito da.t membra sepulchro
Ephremo in colle, fuerat qui sedibus aptus.
iustitiae ob meritum nulli defletur amico:
cultellos tantum proceris iunxere fauillis,
circumcisa quibus fuerat Iudaea iuuentus,
ossaque in Sicimis Iosepi inposta. quiescunt,
in quibus et membra fuerant tumulata Iacobi.
post hunc terrenos linquit Eleazarus actus.
ergo uiris tantis post acta insignia functis,
gentiles populus cultus atque idola sumpsit,.
defugiens dominum terrae dominumque caelorum.
subditur Eglomum quae propter facta tyrannis,
atque quaterdenos uixit captiuus in annos.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
