Latin
Lines iud.590-iud.632
Cyprianus Gallus, Heptateuchos iud.590-632
Unproofread scanNot analysed yet
ter denos detruncat ouans et cuncta ruentum
uictor habet uestesque suis, quas dixerat, offert.
paulatimque uiro uirtutum semina crescunt;
nam socer ambiguae ductus cupidine mentis
denegat uxorem iuueni atque ipse negatam
conloc]at externo. ne post accensus et acer
restitujat fortasse petat, natuque minorem
promittit, si] forte uelit. "Pro maximus ultor! -
exclamat] toruisque [ex] oculis inmane minatur
ulturus] que diu multum pro talibus ausis
actut]um excidii. quo saeuiat. inuenit usum;
ter cen]tum uulpes alacer capit hasque reuinctis
inter se] caudis binasque ex ordine iunctas
passim] perque oleas uinetaque collis amoeni
mittit] agens caudisque ardentes lampadas indit.
quae] uix dimissae campos petiere feraces.
quocumque ad]celerant incendia lata trahentes.
ilicet] ignis edax uentorum flatibus auctus
uoluitur:] exuperant flammae tractaeque secuntur.
nec lat]uere doli. cultorum conflua turba
tam] grauibus mactata malis se congregat atque
uxorem dudum iuuenes ipsumque parentem
flammis] iniciunt tectaque ussere domorum.
sic tum]ulus, quod poena, fuit; quod flamma, sepulchrum.
illum] acuit uindicta grauis. nam multa minatur.
hostibus at]que suis uasta dat strage ruinam.
inter]ea iuuenes odio ter mille calescunt
de] luda tribu, Samsonem ut milite tanto
inte]rimant unumque petant tot milia ferro.
sed] iuuenis mox arma capit sociosque precatur
in]stantes. ut bella sinant pro laude capessi.
ut] uoluit. est facta fides: tum uincula piomunt
stup]pea. quae nouies conectunt bracchia nodis;
p]ellitur e saxo. Maxillae aduentat ad oram
turba]que collecta gaudebat uisere captum.
dumque auidi intentant dextras fremituque minantur
horrisono, trahit ille manus et linea rumpit
uincula, tum curuam —nam quid non ira ministret ? —
maxillam tardi conixus stringit aselli:
hac mille (res mira) uiros pulsatque necatque.
cumque sitis sicco iuuenem pulmone moneret
auxilium sperare dei, qui semine nullo
cuncta creat, cui, cum uoluit. res torrida fons ? st. .