# Heptateuchos lev.216-258

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines lev.216-lev.258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/lev.216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/lev.216

filia sanctifici fuerit si tradita uatis
externi sub iura uiri, libamina prima
nequaquam contingat edens: si coniuge functo
aedibus in patriis coepit consistere, sumat
quem genitor, secura cibum panemque uicissim.
quod si sancta manu quicumque admouerit 011
nescius, ob culpam quintas deportet ad altar.
Pendeat ante tholum lychnus laquearibus altis,
noctibus ut praestet flammatum lumen oliuum.
ne decursa dies pallentes misceat umbras
aedibus in domini sanctaque altaria condat.
Haec inter calido iuuenes duo felle mouentur:
hic Hebraeus erat. alius generatus Aegypto.
dumque alterna sibi dicunt maledicta frementes.
inmensum domini nomen fuscare querella
non timuit Iudaeus iners. dum ducitur ira.
quod facinus propter castrorum ex aggere tractus
et positus campi medio. mandante loquella
sublimis domini. saxorum concidit ictu.
percurrit pia iura deus atque omnia pandit.
Indigus alterius quotiens uult sumere nummos
pignore deposito. si rus addixerit illi,
cuius poscit opem, reddat sibi credita promptim,
cum fuerit ditata manus. atque illa receptet,
quae fuerant transcripta prius; in perpete uita
indigus extiterit. illo fit liber in anno.
quo cunctis est missa quies et dulce leuamen.
quod si forte domum media quis mancipet urbe,
restituat hic aera sibi commissa per annum.
ne post emissum dimittat praedia tempus.
sic tamen orantum danda est pecunia dextris,
exigat inplicitum ne post usura lucellum.
quisquis inops tenuem uitae non sustinet usum
ac duros perferre dies, meliusque putabit
subdere se domino iam libertate remota,
non ferat ille iugum ueluti de serua creatus,
sed uelut adscitus positae mercedis ad actum,
donec decurso redeat iam tempore liber,
quo cunctis concessa simul sunt otia rebus.
ac si ceu domini imperio distractus abibit,
proximus hunc redimat, aut, si non adfuit ille,
contribulis quicumque sui commercia fratris
iussus agat iugumque uiro seruile sequestret.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
