Latin
Lines lev.259-lev.306
Cyprianus Gallus, Heptateuchos lev.259-306
Unproofread scanNot analysed yet
nam si legitimo fuerit diuenditus aere,
seruiet, optato ueniat dum tempus in anno,
quo cuncti sua iura simul dimissa resumunt.
aut, si parua fuit annorum summa, labore
conpleat hanc proprio manuum quem praestitit actu.
sic abeat, quocumque uolet, secumque reducat
libera securos pariter cum coniuge natos.
talia sincero condentem pectore iussa
pax tranquilla manet, nullo quam bella tumultu
proturbare queunt; longos sed missa per annos
otia multimodo conplebunt horrea fructu.
quin etiam si tela ferox destrinxerit hostis,
exigua. bellante manu detrusus abibit,
quam libet inmensas acies in proelia ducat.
ast ilium, qui iussa dei sublimia uitat,
mortis terror aget, ceu ferrum torqueat hostis,
praecipitique fuga trepida condetur in urbe.
hinc postrema fames morbis pallentibus illum
ambiet et saturus quamuis ieiuna putabit
ora sibi semperque metu redeunte timebit.
ac si conlibitum portis bipatentibus ire,
quo sensus duxere sui, hunc maesta per agros
undique desertos heremus confundet euntem,
raptoresque lupos et quae sunt dente uel ungui
terribiles per rura ferae, plus triste timebit:
et quamuis pingui generetur caespite terrae
uerna seges, teneras culmis non promet aristas.
natorum tum membra pater ceu dulcia morsu
adpetet atque fame genetrix demittet ad aluum.
quod genuit fecunda prius. tum uincula captis
inponet iam uictor ouans flammaeque micantes
adtollent rutilos per tecta ingentia crines,
urbibus in cinerem uersis, quae foeda gerentes
ambierant ualido quondam tutamine muri.
deficient tituli, uaiiai-um insignia laudum;
et quae pulchra prius fuerant, destructa peribunt,
ut deus in celsis semper uenerandus ametur,
idola quem nequeunt mentito adtingere cultu.
Quae deinde in uotis maneat taxatio dragmae,
femina si fuerit seu mas donatus ad altar,
perscripsit rubrica dei, seu grandior aeuo,
seu puer aut uirgo nondum pubentibus annis,
seu domus aut fundus, seu quidquid mente dicatur,
cum secura deo gaudet mens credere summo,
seu cum sollicitis agitur permota periclis,
ni quibus inplicitus ne sese inuolueret error,
pars expressa manet, pars est concredita uati,
ut decimos etiam taxet sententia fructus.