# Heptateuchos lev.88-130

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines lev.88-lev.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/lev.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/lev.88

foedatur sanie madida, quae promitur aluo.
et quidquid tangit, maculat, dum septimus exit
lucifero redeunte dies; sin auctius urget
unda nocens certique abscedit temporis ordo.
indiscreta mali facies idemque reati
finis erit, sanctam si promat munus ad aram
ex his, quas domino constat placuisse uolucres.
Interea extinctis mento sub crimine natis
Aaronis proceris dominus haec intimat ingens.
ut, quia praetentis dimissa umbracula uelis
altar habet sacraque simul praenubitur arca,
temporibus certis sese referatque locetque
sacerdos pia uota ferens, quia sanctus ibidem
consistat dominus albenti in nube uiden'lus.
sic tamen ut uitulum proprio pro crimine mactet.
proque synagoga similes mox immolet hircos.
sorte sub oblata, unus qua deuius erret.
peccantum delicta ferens secumque recondens.
ast alius placidam ut domino mactetur ad aram.
optima siderei laturus commoda doni.
Bestia uel uolucris, nullo quae sanguine fuso
functa fuit, nullis prandentum est congrua mensis:
idcirco, quoniam multorum in sanguine mens est.
atque etiam si forte pecus mucrone peremptum
laxant croceam sectis de faucibus undam.
debet terra tegi. ne sit non condita fraudi.
Instruit hinc dominus, quae sint consortia noxae
quaeue iuuent parili concordia pectora nexu.
quae certis digesta modis hic explicat ordo:
inprimis genetrix cubili accommoda non est.
in quo nupta iacet. nullumque -agnouerit usum
excepta pietate sui mens sedula nati.
ut quae paternis nonnumquam amplexibus haesit.
hoc germana modo, eadem de matre creata.
aut neptis inspecta tibi natoue nataeue:
non amita affectu nec sit matertera foedo
iunctior inue nurum noxalis luxus oberret.
uel nuptam. quam frater habet; non nouerit usum
filia, quem genetrix. lectoue incumbat eodem.
uni mixta uiro, coniunctaque nomina turpet.
si nouerca fiat canorum feta nepotum.
ut quae priuigno coniungitur. et duas uno
germanas cohibere sinu res absona iuri est.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
