Latin
Lines num.186-num.240
Cyprianus Gallus, Heptateuchos num.186-240
Unproofread scanNot analysed yet
cumque alios sonitus iteret tuba, prodeat agmen,
quod leuis obuerso de cardine respicit auster.
tertius at crepitus litui legionibus illis
dat signum, quae castra tenent contermina ponto,
post quas uasa. legit aquiloni obiecta iuuentus.
at cum Leuitae diuina ad munia lecti .
agmina. conmorant, Aronis pignora uatis,
iam tum pontifices, lituos inflare manebat
cura decens cunctaque deo transcripta ciere.
deueniunt primis longa in deserta uadentes
ad Pharana locum castris; hic uates amico
exorat generum fatu Raguele creatum
Obabum iuuenem, terrae Madanitis alumnum.
ut pariter gradiens promissa ad regna ueniret,
in quibus ubertim manarent dulcia plenis
mella fauis niuei multo cum flumine lactis.
sed piger et dubia paulisper mente moratus
ad patrias mauult cursum conuertere sedes,
nequaquam edomitus soceri sermone rogantis:
,,Cur, inquit, diuersus abis? huc dirige mentem:
quo domini nos regna uocant, quae ditia semper.
semper honorata nulla sub labe uacillant.
et quae causa tamen tam dura et nescia nobis
te mouet, ut fines repetas gentemque paternam ?
quam procul et dudum, sensu meliora petente,
dimissam mediis heremus disiungit harenis:
in quo nulla tuos mouit sententia sensus.
et potuit tum causa fore, quia iustius ista
. percuperes, cum nulla uagis currentia riuis
pocla forent calidoque arderent sidere solis,
cumque iter ambiguum et spes incerta futuri
ignaros quateret. at nunc iam fine sub ipsa
laboris modici, cum se felicia regna
exhibeant iungantque dei, sic mente uacillas,
ceu suadeam peiora tibi, quam sensibus opto.
quin potius, iuuenis, caro te redde parenti,
et coeptam percurre uiam munusque receptum
perfice, ut optatis cum primum sedibus omnes
condiderit dominus, quae sunt meliora capessas,
et proceres inter positus sis grandior actu. '
Inde abeunt montemque dei posterga relinquunt:
nec minus aetherii custodem dogmatis arcam
castra sequebantur, postquam se tertius alto
lucifer extulerat caelo, iam nocte relicta,
ut sanctis domini semper praeeuntibus esset
iusta quies populo, multo sub fasce uianti
inde prius uates, dum signum sedulus offert
agminibus primis, haec supplex uerba profatur
"Sublimis consurge, deus, atque hostica promptim
milia disperge; fugiant bellare parantes
aduersum tua castra, deus, quique inpete sensu
oderunt te, summe sator; tu robora contra
quamuis firma uales uerbo sternenda perenni."
dicentem nubs clara tegit agmenque refertum
inmensasque acies obtentu uestis inumbrat.