Latin
Lines num.285-num.330
Cyprianus Gallus, Heptateuchos num.285-330
Unproofread scanNot analysed yet
dum loquor et paribus sermonem accommodo dictis.
qua me perspiciat, oraque et lumina cernat
iuncta sibi, quae nemo ualet dinoscere uiuens?
at non hic mos est, mea cum sententia uerax
donatur uati, tota, qui sede fidelis
est, mea dum licitis adnectit pectora sacris.
ille meos coram potis est consistere uultus
perspicuoque deum lustrare et cernere uisu.
ambiguum nihil est nullaque aenigmata uerbis
sunt inserta meis: confesso me fero uultu:
ille igitur potuit domini regnantis honorem
cernere et inuisum mortali aduertere lumen.
et uestros inter non quiuit ponere motus
mitificam pacem tristesque abolere susurros?"
uix haec ediderat, cum raptim nube remota
ira uenit domini Mariamque amplexa. trementem
perculit et toto perfundit corpore lepram.
haec exempla uidens Aaron conterritus iniit:
Parce, precor, domine, iramque auerte nocentem .
peccatumque meum nostraeque omitte sororis.
fecimus ignari: nostros quod percutit artus,
uerberat et sensus, id mors ne missa sequatur,
ultrix nequitiae, custodi et consule nobis! .
nec mora, cum uates precibus dat corda fraternis,
supplicibus uotis domini medicamina poscens
letiferam ob pestem, totos quae sparsa per artus
germanae tristi torquebat uiscera. morsu.
talia dum clamat: Excedit poena reatum
tanta! deus, dimitte metum. morboque medere. *
ilicet adnuitur; sed castris femina trusa
exulat atque tabem septenis passa diebus
inlaesos recipit laetis cum uultibus artus
consuetoque dehinc plebis celebratur honore.
At Iudaea phalanx promissa ad praemia tendens
signa mouet castraque dehinc Pharanis in aruis
conlocat et tuto conponit moenia uallo.
illic sidereo conpulsus mittere fatu
bissenos iuuenes, tribuum quos esse tribunos
diximus anterius. qui terram urbesque Chanannas
ocius inspicerent sociisque exacta referrent.
illi abeunt saltumque petunt Ematha uocatum
permensi[que] deserta heremi Chebronaque lustrant,
quam populi tenuere feri Sesique Thalique.
ut uentum ad uallem, iam tum quae consita ficis,
dulcibus et malis, sed quae lapidosa uocantur
seu granata magis, laeta cum uite uirebat.