# Heptateuchos num.331-375

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines num.331-num.375. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/num.331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/num.331

ex hac poma ferunt signum latura fidei
atque etiam ex aliis. diues quae prompserat aruum.
ingentem lenti detondent palmitis uuam
transuersoque dehinc nitentes fuste reportant:
atque quaterdenis trepida cum cura diebus
praeteritis tandem, fuerant quae uisa, reportant,
terrorem addentes, dum dicunt moenia uasto
edita suspectu gentesque inmensa. leuantes
ad caelum capita, ueluti cum plurima quercus
stipitis annosi stellatis iungitur astris.
Frangitur his populus, sensuque adfectus amaro
triste gemit largoque umectat flumine uultus.
talia dum memorat: ,,O semper laude ferendi
digna uiri, quos nulla mali tam grandis imago
terruit et solita functos tellure locauit!
quos nec triste solum calidis ambussit harenis,
et multum tolerata sitis mannaeque minutal:
dulce quidem. sed felle madens. quia non iuuat artus,
adfecit grauiore fame. cui sola coturnix
iungitur. et tenui consumit corpora uictu.
at non in Pharia quondam regione manentes
tam tristes torsere cibi, cum uerrere pisces
ludus erat totumque in mensis ponere Nilum
uel mare uentosum uaria de plebe natantum
exuere et laeta uentres laxare sagina.
nos dites gregibus. cunctis nos pinguibus hortis
inemptos pepones aluumque inflare solentes
cucumeres auido mordaces carpsimus haustu.
nos alia et caepe. nos illic sectile porrum
pauit et expletos somno marcente refouit.
quin agite et finem iam duris ponite rebus.
uertite signa citi Niloque has reddite turmas
conspicuumque ducem cognata ex plebe create.
qui nostrae anterius ponat momenta salutis.
quam suae uel trepidi proceris. qui dicta secutus.
ut dicit. metuenda dei. deserta per arua
destituit miseros hostique obponit enormi,
ut mortis grauiora metu patiamur inertes,
dum coniunx dilecta cadit. dum filia uirgo
ducitur et tumido seruit captiua tyranno.'
His dictis grauiora parant; namque incita turba
saxa capit totoque insurgens corpore librat.
sed dum praetrepidant. dum sese ad crimina firmant,
discindunt habitus proceres pronique ruentes
ad terram fluxere metu cunctosque precantur.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
