# Heptateuchos num.517-564

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, Lines num.517-num.564. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/num.517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/num.517

quem tamen euitans monti coniungitur Oro,
in quo decursae post tempora plurima uitae
conditur Aronus notaque insignia liquit
festa sacerdoti, celsis qui altaribus addit
maiorem cunctis Eleazaron, ut deus ingens
iusserat et placitis ministrum adlegerat aris.
illic multimoda fidentes pube Chananni
terrorem inmodicum ualida cum clade dedere
Iudaeis, cum terga darent nudata per agros.
sed tamen adsumunt animos dominoque fauente
hostiles sternunt cuneos atque urbibus ignem
subiciunt ualidis inmensa et laude triumphant.
Sed quamuis fluerent optatis commoda rebus,
non tamen obliqui fremitus nec murmura desunt
in uatem coniecta pium; dum quisque feroci
uoce gemit multa terrarum dote refertam
Aegyptum post terga datam Nilumque feracem
frugum et securo semper cultore colorum.
id deus omnipotens aequato examine plectens
uipereas acies uiroso ex fomite prompsit:
quae multos strauere uiros. dum tenuia quamquam
uulnera letali distendunt corpora suco.-
At populus lugubre gemens, dum procubus orat
ante pedes uatis et publica funera narrat.
agnitione probri cunctorum in corde reposta
accipit optatam domino saluante medellam.
namque probus princeps tumidum formare draconem
aere flauo iussus malo suspendit ab alto.
ut, quemcumque uago fixissent, dente cerastae.
exueret letum pendentem uersus ad anguem.
Hinc populus Obetha uenit. Achina deinde
arua petit; Zaredina dehinc; mox transit ad Adar.
iam uiridi in campo, sedis ubi cultor amoenae
Amorreus agit et opimo pascitur aruo.
illic est puteus uitrea perlucidus unda.
quem iuxta dominus sancto sermone locutus
Moysetem iussit populum densare refertum.
duceret ut riguos latices undamque nitentem.
consona tunc penitus diuina in cantica cunctis
lingua fuit. domino dum laudes hoc canit hymno:
"Inmensus dominus fluenta misit
et totum populi remouit aestum.
pleno dum puteus patet profundo
et multum gelidis scatet fluentis:
quem quondam ualidi fecere reges.
gentes dum ualidas regunt habenis
et sceptris pauidos premunt clientes:
usus ceu proprius pateret ipsis.

---

Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml.
