Latin
Lines num.565-num.612
Cyprianus Gallus, Heptateuchos num.565-612
Unproofread scanNot analysed yet
externis procul omnibus remotis.
hic nostrae a domino datus saluti
uiuis inriguos repleuit undis."
Haec ubi sidereo dixere cantica regi
castra mouent. uariosque locos post terga relinquunt.
Seonem ad regem decurso limite ducti.
obpositas acies ualido certamine fundunt,
quas ille, innocui deridens dicta prophetae,
struxerat. et uana nequiquam laude ferebat
gentis Amorreae; duro quae subdita bello
decubuit ualidas iam dudum saepta per urbes.
Iazera quin etiam. simili uastata duello.
suscepit protrita iugum atque oppida multa
dedidit. optatae deposcens otia pacis.
Haec ubi sollicito dictauit fama Balaci.
qui Moabitarum populos urbesque regebat.
concutitur grauiore metu Balamque prophetam
ambit honoratis precibus. ut tanta gerentem
impediat dictis populum cursumque refrenet
bellantum penitus; quoniam. quae procubus oret,
audiat omnipotens et tristia quaeque secundet.
ille negat fas esse sibi maledicta referre
in plebem domino semper ductore uadentem
ad sedem regnumque suum. longeque uideri
iustius, ut meritis accommoda quaeque precetur.
quandoquidem dominus nocturno in tempore uisus
inhibeat reserare senem responsa Balaci.
talia sed postquam dimissus nuntius iniit,
et regem sua cura tenet, perquirit anhelus
electos proceres rursusque ad limina uatis
mittit oratores dudum iam dicta rogantes
nequiquam, quia dicta dei contraria pugnant.
sed tamen emersus uates conscendit asellam
atque praecedentes conlatis passibus aequat.
ecce uiae medio domini mox angelus offert
strinctam aciem contra pronamque obuersus et instans
cornipedem terret, celeri quae concita saltu
in partem conisa fugit campoque pererrat.
quam dum praecipiti temnentem frena timore
circumagit uates ac pressis pugnat habenis,
calcibus et fodicat uirgaque euerberat acri,
pampineas inter uites iam tegmine lapso
semirutus paries cunctanti obiectus asellae
procursum inpediit; pedem quae ad saxa recussit
oblisitque senis sensuque adfecit acerbo.
nuntius inde citus diuersa in parte resistit
calle perangusto, tenuis quo semita duxit,
circumitus nullos quacumque in parte relinquens.