Latin
Lines num.702-num.746
Cyprianus Gallus, Heptateuchos num.702-746
Unproofread scanNot analysed yet
semine de cuius quondam nascetur in omnes
iura ferens populos regnoque insignis aeterno.
quem deus e Pharia clemens arcessit Aegypto
conspicuum nullique parem socioque carentem.
diriget hic gentes diuersa in parte rebelles.
plurima letali contorquens spicula dextra.
adclinis cum deinde cubat similisque leoni.
se coram somno lapso explicat, inde soporem
dimouet, ad uigiles confestim redditus actus.
et quis hunc tactu faciet consistere rursum?
qui tua sanctifico laudat praeconia fatu.
felix ille fiet; at qui contraria dicit.
is male dicta sibi uentoso ex ore facessit.
haec sunt quae nostra dominus te uoce moneri
imperat, eloquio quod fas infringere nulli est
nec mutare uiro quidquamue adiungere praeter.
quamlibet argenti magnum des ferre talentum
atque tuos census inmensi pondus et auri:
munera nil prosunt; fixum quod dicitur hoc est."
His actis sua tecta petit regemque relinquit
attonitum duraque inmensum dicta gementem.
at manus interea bellis Iudaea secundis
luxuriat sanctasque putat quas uicerat aras: '
idolaque inlicito celebrat gentilia cultu
Beseli deuota prius mutoque Phegoro.
hinc ingens mox ira dei consurgit et exim
patentem ad campum proceres procedere mandat.
conuersusque iubet redeuntis lumina solis
cernere et attentos factum noxale piare.
id uates festinus agit ferrumque renudat
innocuos sontesque uago mucrone secutus.
Haec inter quidam fraterna obprobria prodens,
quod sibi non licitum Madia ex gente parasset
conubium. coram cunctos uatemque praesentat
Zambrium Chasbumque pari sub fraude nocentes.
quos Phinea citus arrepta euerberat hasta
inmensamque plagam per iusta piacula sedat,
quae bis dena uirum consumpsit milia leto
atque tria. domini dum telum cun-it in omnes.
hoc facinus propter sacrata altaria uates
accipit et domini sublimem sumpsit honorem.
Interea generata nouo de germine pubes
adlegitur numerisque dehinc subducta notatur.
primaeuo quae flore uirens iam germine molli
uestibat uultus uicenos laeta per annos.