Latin · Dactylic hexameter
Lines 374-419
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 374-419
Not analysed yet
Festinans flammam uicini extinguere belli,
Congregat eximios reges populosque feroces,
Quem Roboamus adit propere Ma[che]donis ab aula;
Et Somorus factusque comes Axinus in armis
Et qui Sidonia ductor regnabat in arce.
Ceneritus Arabusque, quibus contermina regna,
Firmabant animos sceptri socialis amore.
Iungitur Ernadurus et qui coniuncta Chanannus
Rura colit ponto, uel qui primordia solis
Rubra uident, roseus cum primum panditur axis,
His super adproperat Iebuso adfinis Amorrus
Cetius Eucheusque Pherezeusque sequuntur.
Qui deserta colunt squalentis deuia Thitsae,
Omnibus est animus stipata incurrere turba.
Exim quisque suo contorquent spicula ritu:
Hic peditum incedit legio densataque nube
Quadriiugique ruunt ferrato milite currus,
Vt fragor ipse fuget nitentem comminus hostem.
At parte ex alia Iesus nil territus instat,
Propter aquas ueniens Maronis nomine dictas;
Atque ubi cum lecto conscendit milite collem.
Desuper incurrens securum proterit hostem,
Omnia caede madent tellusque infecta cruore est.
Mox currus celeres subiectus deuorat ignis
Cornipedumque pedes gladio truncantur acuto.
Ipse regum princeps ferro dat pectus Asurus;
Vrbs etiam totis procumbit subruta muris.
Communis hic praeda datur uictoribus omnis.
Bis denos hac pugna duces nouemque peremit
Vnus ab astrigera signum qui sumpserat aula,
Protinus adscribit uates populoque uiritim
Diuidit ablatas tantis pereuntibus urbes
Gentibus. obtentu positas et cardine terrae,
Vnde rubet croceum uenientis flamma diei
Trans amnem prisco Iordanem nomine dictum
Vsque supinatam Chebronis nomine uallem,
Hermonium ad montem, uasto qui uertice surgit,
Atque ad Amar pelagus Cheneri et marmora glauca,
Sepositam et Phasgam dudumque Asedota uocatum.
Solus conpositis restabat praeda duellis
Bassamum rector (Ocum dixere uetusti),
Gigantum uirtute ferox, quos rector agebat,
Astarota cui domus est et sedes in Aedra.
Huius terra datur tribubus sulcanda duabus
Et mediae, dum laeta placet atque herbida uallis,
Rubenae Gadaeque simul sociaeque Manasse.