Latin
14.10 to 14.17
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 14.10-17
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea pari modo etiam statuimus ut nullus ex publicis judicibus, vel aliquis ex judiciaria potestate in monasteria, ecclesias, castella, vicos vel agros, loca, seu reliquas possessiones praedictae ecclesiae, tam ultra quam citra Rhenum vel Ligerim fluvium, in pagis vel territoriis quae infra potestatem regni nostri, memorata possidet ecclesia, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci vofuerit divina potestas augeri, ad causas audiendas, vel freda aut tribula aut conjectos aliquos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae distringendos, vel injustas exactiones inquirendas, vel teloneum exigendum, nostris et futuris temporibus aggredi audeant, vel ea quae supra memorata sunt, nequaquam penitus exigere, praesumant; sed liceat memorato praesuli suisque successoribus, omnia praefata monasteria, villas, vicos et castella, cum suis adjacentibus, integre perpetuo tempore, pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, sicut in praecepto piissimi genitoris nostri continetur, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio. Sed ut hoc nostrae auctoritatis praeceptum pleniorem in Dei nomine obtinent vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostris videlicet praesentibus et futuris temporibus, verius credatur, et diligentius a successoribus nostris conservetur, manu id propria cum laidis nostris subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signare jussimus. Dagobertus, rex Francorum,. . . Cunnibertus, gratia Dei, Coloniensis archiepiscopus. Abbo, Metensis episcopus. Principius, Spirensis episcopus. Pipinius, major-domus.