# Ecclesiasticae Preceptiones 15.12-19

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, 15.12 to 15.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/15.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/15.12

Samm., censuque ex omnibus] hominibus ad ipsam curiam pertinentibus, omnia nempe quae esse videntur (a decursu Andriae usque transcursum Crosae, circa fines Biturigensis ac Pictavensis confinii, quae omnia meae ditioni ac propriae potestati dominicae [Chop. et Samm., dominico] consistunt, dono et concedo, ac perpetuo tenore habenda confirmo, regali potentia et dignitate, Sigiranno Sigelaici filio comitis ac Turonum episcopi, quatenus qui saecularibus pompis Biturigensis comitis filius abrenuntians, castitate, custode virtutum, Deo placere gestiens, inibi ex meis propriis rebus ac facultatibus coenobiale monasterium, ut animo concipit, construere liceat), et cum consortio fratrum, sub regulari monachorum ordine se Deo vivere devoventium [Chop., se Deo vovere protectione; Samm., se eo vivere devotentium] protectione Dei genitricis quae potior est nostra, devoto [Chop., devotio] obsequio mysteriorum Dei, pro sua et nostrorum salute invigilare libeat. Hunc ergo locum mihi primordio constructionis [Samm., construens] praecipuum, parte salutiferi ligni quo Christus passus est, ac parte vestimenti Dei genitricis auro reconditum, seu Joannis Baptistae parte menti, et aliorum sanctorum reliquiis, quas a religiosis viris habemus, cum exorabili obsequio honestissimorum virorum, clericorum videlicet et monachorum laudes Deo decantantium, sacro [sacro deest apud Samm.] munimine adornamus; quatenus fidelis populus, huc orandi devotus adveniens, sciat suffragia quorum, Deo propitiante, implorare debeat. (Clodoveo etenim filio meo, quem in tranquillitate pacis et quietudinis, regno totius Franciae mihi superstitem statuo, commendo, moneo et praecipio, ut si, crescente numero monachorum in hoc loco consistentium, praeter haec quae damus, aliquid ex nostris rebus seu facultatibus superaddere opus fuerit, paternali amore [Chop. et Samm., amore mei), Deo sibi remunerante, impendere non recuset. Et si quisquam ex haeredibus nostris aut collateralibus, vel propinquorum vel extraneorum invidioso furore impatiens, vel in maximo, vel in minimo hoc conturbare ac distrahere praesumpserit), cum diabolo gehennali perempturus igne, aut Sigiranno, seu sequacibus monachis in aevum [Samm., eum] Deo et sanctae ejus matri Mariae deservientibus, contrarius exstiterit, regalis in eo exspectatur vindicta, et insuper dignus irae Dei, cum his quibus in die judicii dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et ministris ejus;

---

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1382/tmp1382/tmp1382.tmp1382.opp-lat1.xml.
