Latin
15.20 to 15.41
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 15.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
cum duobus filiis Chore, Daton, videlicet et Abiron, hiatu terrae vivus absorbeatur; aut cum Juda traditore coelo et terra perosus, in pulverem redactus, turbinibus ventorum expositus dispereat. Ob firmitatem igitur perpetui tenoris hujus nostri doni, locum quem sibi Sigirannus jam dicit praevidisse [Chop. ,providisse] fore aptum ad construendam basilicam in honore sancti Petri, quem etiam Millepecum [Chop. ,Mollepecum] vocat, cum omnibus ecclesiis jam contructis, seu construendis, denotari praecipimus, et cum omnibus tam decimis quam pedagiis atque pascariis et vectigalibus, et cunctis exitiis terrarum et silvarum, quidquid inde videlicet, cultui vel incultui esse videtur, ut dictum est, infra metas supradictorum finis, quatenus supervenientes reges se defensores et auctores esse debere recognoscant hujus regalis coenobii, ab omni insectatione persecutorum, si aliquid quispiam, quasi ex nostro dono vel fide [Chop. ,fredo, Samm. ,feodo] vel aliquo fraudulenti ingenio praeripere praesumpserit. Ego nempe Dagobertus et Clodoveus filius meus, regali potentia et dignitate, propriis manibus firmamus, authorizamus et confirmamus hoc donum sanctae [Samm. ,donum devotione sanctae] Dei genitricis ac perpetuae virginis Mariae, honore cujus fieri praecipio altare in mea regali domo, ad celebrandum solemne sacrificium, quousque peramplius construatur aedificium. Ann. ab Incarnatione Domini sexcentesimo trigesimo secundo. Vusseodo [Sammarth. ,Vulfoldo] episcopali sede Biturigae civitatis residente: indictione VI, epacta XI, luna VII. S. domini Dagoberti. S. Pipini, ducis Regiae domus. S. Ebroini. S. Clodovei, S. Odonis comitis [Sammarth. ,S. Ebroini, S. Dodonis comitis; sic et Labb.] S. Bosonis archiclavis, S. Theodorici praecentoris. Sigiranno dictante firmatum est.