Latin
18.1 to 18.18
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 18.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Signum Dagoberti regis. Henricus canceliarius ad vicem Ricolfi archicapellani recognovi. XV. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, pro fundatione monasterii Haselacensis (ann. 633). In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Dagobertus, divina favente clementia, Francorum rex. Omnibus regni sui primatibus, imo cunctis fidem Christianam profitentibus, tam futuris quam presentibus, gratia vobis, et pax ab eo qui est, qui erat, et qui venturus est, omnipotens. Volum quo Deo et sanctis se quis obligaverit, sine macula reatus irritum fieri non poterit; et quanto major et dignior est is cui vovetur, eo ferietur graviori judicio voventis et non reddentis praesumptio. Debemus igitur et volumus nos quoque reddere quod vovimus Domino Deo terribili, et ei qui aufert spiritus principum, terribili apud omnes reges terre (qui qualiter in brachio suo virtutis nos terruerit, et qualiter percutiens et sanans, rursus nos visitaverit, omnibus ad exemplum correctionis notum fieri dignum duximus, precipue, ut quisquis fidelis, audito nostro periculo, ab ecclesiarum Dei vastatione se contineat, et honorem congruum rebus Deo dicatis exhibeat. Primum ergo de divina super nos habita terribiliter examinatione, postea de voto et voti nostri redditione breviter exponemus. Patre meo Clothario, felicis memorie, defuncto, patris regni curam suscepi. Sed juvenili ductus levitate, dominiique cupiditate distractus, regalis officii debitum neglexi, nihil exhibens commisse sollicitudinis vel diligentie, nihil faciens vel judicans mansuetudinis aut zelo justitie. Inter alios excessus meos, ecclesiarum destructor et dissipator esse ceperam, quarum defensor et sublimator esse debueram, nec divine majestatis oculos, nec hominum veritus acclamationem. Tandem Dei benignitas obstinate mentis superbiam conterens, virga correptionis iniquitates meas visitavit, et castigato mihi veniam non denegavit. Nam raptus in sublime, divineque majestati inter choros sanctorum in habitu judicantis sedenti presentatus, a sanctissimis ecclesiarum patronis, pro rebus ecclesiasticis per rapinam distractis a me et consumptis, graviter et constanter sum accusatus, maxime a sanctissima Dei genitrice Maria, et susceptore animarum sancto Michaele archangelo, atque a beatissimis Petro et Paulo, apostolorum principibus.