Latin
18.26 to 18.31
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 18.26-31
Unproofread scanNot analysed yet
Locum autem ipsum, quem singulari amplectimur dilectione, nunc et deinceps ab omni servitutis oppressione liberum, sub regali volumus esse tuitione, ita videlicet ut nullus judex publicus, nullus ex judiciaria potestate, quidquam potestatis vel negotii in ipsis presumat, nec homines locorum antedictorum adstringere, vel ad causas audiendas, aut freda vel tributa solvenda, postremo nihil penitus ab eis audeat exigere. Ut autem hec nostra traditio, et juris et concesse dignitatis institutio stabilis et inconvulsa jugiter permaneat, chartam hanc inde conscriptam disposuimus, adjectione sigilli nostri appensioneque corroboratam signavimus. (Datum quod fecimus, cum filiis nostris Clodoveo scilicet atque Sigeberto, in dicto Haselacensi monasterio, fratribus ibidem divino famulatui devote insistentibus. Huic traditioni interfuerunt Nanthildis, regina Francorum, nostra legitima, cum filia nostra Rathilde. Affluerunt etiam archiepiscopi, episcopi, abbates, prepositi, duces, marchiones, palatini, comites, et plerique principes regni nostri. Actum est hoc, anno ab Incarnatione Domini sexingentesimo tredecimo, mense Aprilis, die sexta decima, in loco saepe nominato.)