# Ecclesiasticae Preceptiones 19.1-19

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, 19.1 to 19.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/19.1

XVI. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo ecclesia in Weissemburgo a se conditae dona confert et privilegia impertitur (ann. 633). Dagobertus, divina favente clementia, Francorum rex, omnibus regni sui primatibus, imo cunctis fidem Christianam profitentibus, tam futuris quam praesentibus. Votum quo Deo vel sanctis ejus se quis obligaverit, sine macula reatus irritum fieri non poterit; et quanto major et dignior est is cui vovetur, eo ferietur graviori judicio voventis et non reddentis praesumptio. Debemus igitur et volumus nos quoque reddere quod vovimus Domino Deo terribili et ei qui aufert spiritus principum, terribili apud omnes reges terrae; qui qualiter in brachio suae virtutis, et nos terruerit, et qualiter percutiens et sanans, rursus nos visitaverit, omnibus, ad exemplum [M. B., exemplem] correctionis, notum fieri [Μ. B. add. dignum] duximus, praecipue ut quisque fidelis, audito nostro periculo, ab ecclesiarum Dei vastatione se contineat, et honorem congruum rebus Deo dicatis exhibeat. Primum ergo de divina super nos habita terribiliter examinatione, postea [Μ. B., praeterea] de voto et voti nostri redditione breviter exponemus. Patre meo Lothario [M. B., Chlotario] felicis memoriae defuncto, patrii regni curam suscepi, sed vivendi ductus levitate, dominandique cupiditate distractus, regalis officii debitam neglexi, nihil exhibens commissis sollicitudinis vel diligentiae, nihil faciens vel judicans mansuetudinis aut zelo justitiae. Inter alios excessus meos, ecclesiarum Dei destructor et dissipator esse coeperam, quarum defensor et sublimator esse debueram, nec divinae majestatis oculos, nec hominum veritus acclamationem. Tandem Dei benignitas obstinatae mentis superbiam conterens, virga correptionis iniquitates meas visitavit, et castigato mihi veniam non negavit. Nam raptus in sublime, divinaeque majestati inter choros sanctorum in habitu judicantis sedenti praesentatus a sanctissimis ecclesiarum patronis, pro rebus ecclesiasticis per rapinam distractis a me et consumptis graviter et constanter sum accusatus, maxime a sanctissima Dei genitrice Maria et beatissimis Petro et Paulo apostolorum principibus.

---

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1382/tmp1382/tmp1382.tmp1382.opp-lat1.xml.
