Latin
29.1 to 29.10
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 29.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, de fundatione monasterii Resbacensis, et concessis ipsi immunitatibus (ann. 635). Dagobertus, rex Francorum, vir inluster, apostolicis Patribus nostris domnis episcopis et illustribus viris, ducibus, itemque magnifico Chanulfo comiti, vel omnibus agentibus, tam praesentibus quam et futuris temporibus ubique in Dei nomine in regno nostro constitutis. Oportet clementia principali inter ceteras petitiones, illud quod pro salute adscribitur, vel pro timore divini nominis postulatur, placabili auditu suscipere, et procul dubio ad effectum perducere; ut fiat in mercede commutatio, cum pro quiete servorum Dei congrua impertitur petitio; quia fides perfecta non dubitat ad altissimi gratiam pertinere, si aliquid secundum suum eloquium praecipue domesticis fidei mente devota impenditur, quia scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ergo dum illustris vir Dado, referendarius noster, ejusque germani Ado et Rado. monasterium Jerusalem in honore sancti Petri el Pauli et sancti Antonii, quod vulgo appellatur Resbacis, in Meldensi territorio situm, ad monachos vel peregrinos inhabitandum, ac in Dei nomine solitaria vita fruendum, quod ex nostra etiam largitate meruerunt, devoti, Deo juvante, construxerunt, ideo nos juxta eorum petitionem, pro quiete servorum Dei, praeceptionem vigoris nostri placuit propalare, per quam dum super fiscum nostrum, quod pro remedio animae nostrae indulsimus, videtur esse constructum atque ex parte ditatum, sub quiete tranquillitatis, Domino protegente, ipsi monachi juxta religionis normam perpetim valeant residere, eligimus ut haec series debeat. plenius declarare, quia nihil de canonica auctoritate convellitur, si aliquid, ut diximus, domesticis fidei pro tranquillitate pacis conceditur, nec nobis aliquis detrahendo aestimet in id nova decernere, dum ab antiquis, juxta constitutiones pontificum, per regalem sanctionem, monasteria sanctorum Agaunensium, Lirinensium, Luxoviensium, immoque et monachi domni Marcelli, sub libertatis privilegio videntur consistere.