Latin
33.1 to 33.9
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 33.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo plurima dona in Lemovicensi et Bituricensi confinio Sancti Dionysii monasterio confert (ann. 636). Dagobertus, rex Francorum, vir illuster. Cum certis et cotidianis manifestetur indiciis esse verum quod omnium materies et conditio nascentium tempore momentaneo revertatur in nichilum, nostrarum salus poscit animarum quatinus quisque quem primi hominis negligentia exulem facit et peregrinum, cotidie totius vitae suae discutiat modum, ac deinde sors extrema cum nondum vitalem rapuerit spiritum, pro meritis locum obtinere se illuc exerceat, unde prius ruit, et ubi post transitum ejus anima ductu angelico est reditura. Eapropter, ego Dagobertus, Francorum rex, a Deo coronatus, cui summi regis permissione, praedecessorum necne nostrorum concessione, Francia obsecundat et famulatur, de salute animae nune tractando, saniori usus concilio, apud me deliberavi quemlibet Christi militum pro mearum quarumdam donatione rerum adjutorem mihi facere et proximum. Est hic inclitus et preciosus videlicet testis Dionysius, qui olim timore nudus, fidei fervore accinctus, Galliam petiit, et ibi, gentilium pululante perfidia, viriliter resistit, fide constans, sanctae legis praedicando ac patefaciendo doctrinam. Hic etenim proprii cruoris effusione, siquidem a dextris Dei cognoscitur sedere, jugiterque impetrare pro quibus voluerit petere, orbis universus eum summo debet venerari obsequio: multum quidem ego qui in declinando patris iram, ipsius sensi michi non abfuisse gratiam. Quapropter, licet ipse praefatus Dionysius nullo indigeat pro gloria qua cum Deo feliciter politur, tamen ut michi cum uxore propria et liberis apud aequum judicem fiat fidissimus intercessor, culparum quoque nostrarum in die judicii excusator, coenobitis monasterii illius, in quo corpore eum quiescentem cum gemitibus peccatores adeunt et peccata fatentur, et ubi Leobafarius abba praeesse cernitur, res quasdam in Limozino et Bituricensi sitas confinio, regio hactenus adscriptas dominio, per succedentium temporum curricula decernimus quiete obtinendas.