# Ecclesiasticae Preceptiones 33.10-16

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, 33.10 to 33.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/33.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/33.10

Nomina autem earum, ut certa pateant, omnibus subtitulantes sic recitamus, in primis videlicet, castrum nostrum quod dicitur Patriagus, cum ecclesiis, villis etiam a ipsum castrum pertinentibus, et cum ecclesiis, tum et cuncta quae sub ejus dominatione hactenus fuisse noscuntur, fratribus monasterii ejusdem Christi martyris Dionysii in jus et dominationem ab hac die ac deinceps transfundimus. Deinde curtem nostram quae vocatur Patriacus, sitam super fluvium Jugie, cum capella nostra in honore sancti Salvatoris consecrata, et cum tribus ecclesiis in eadem villa existentibus, et cum omnibus appendiciis suis. Addimus namque alias villas duas, cum ecclesiis quae sitae sunt super fluvium Vulsie, videlicet Petram-Fictam et Patriacum cum prato dominico, et cum omnibus appendiciis suis, et villam nostram quae dicitur Fornolis, cum servis et ancillis, et Nigromontem cum ecclesia, et Campaniacum cum ecclesia. Damus etiam cellam de Larundo et ecclesiam parochialem, cum omnibus ecclesiis ad ipsum castrum pertinentibus, tam intus quam extra. In Bituricensi etiam pago adjungentes, concedimus villam de Casimansi cum ecclesia, villam de Lanatido cum ecclesia, villam de Giuretis cum ecclesia, villam de Archiniaco cum ecclesia, villam de Maniaco cum ecclesia, villam de Stivaliculis cum ecclesia, et quinque mansis ad eandem ecclesiam pertinentibus, villam de Guierlaico cum ecclesia, villam de Vernido cum ecclesia, villam de duabus casis cum ecclesia, villam de Vicopleno cum ecclesia, villam de Perolio cum ecclesia et campo dominico, villam de Vallo cum ecclesia, villam de Argenteria cum ecclesia, villam de Noto cum ecclesia, villam Umreziaco cum ecclesia, villam de Napsiniaco cum ecclesia; et quaeque pertinere videntur ad easdem villas, cum servis et ancillis, terris, pratis, sylvis, farinariis, aquis aquarumve decursibus. Damus nempe insuper omnem terram quae est inter duas aquas, a Cono flumine usque ad fluvium fontis Maer, cum omnibus ecclesiis: ecclesiam videlicet sancti Marcialis de Salviaco, et ecclesiam de Cursiaco, ecclesiam de Mosayco, et etiam omnes res ad easdem ecclesias pertinentes tam intus quam extra, ad eumdem locum ubi hac duae aquae copulantur, extra capellam nostram, in honore beati Martini consecratam, cum duabus villis ad eandem ecclesiam pertinentibus, scilicet Golaoco, et altera quae dicitur Longavilla, quas domnus Godinus, vir apostolicus, Lugdunensis archiepiscopus, a regia tenebat majestate.

---

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1382/tmp1382/tmp1382.tmp1382.opp-lat1.xml.
