Latin
33.17 to 33.59
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 33.17-59
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce qualia beato Dionysio sibique famulantibus offero. Quae si quis forte, quod absit, nobis in regni solio succedentium, vel quaelibet praepotens persona, Illi damna inferendo, in suum reduxerit dominium, prout ego, ipso suffragante salvari spero dans ea, ita ipse invasor, ea retinendo, morte damnetur pessima. Hoc autem donum ut posteris non videatur apocryphum, sed stabile, vel haec carta ut firmior sit per tempora, nostrae manus signo roborari et confirmari statuimus. Signum Dagoberti incliti regis. Signum Palladii archiepiscopi. Signum Landerici episcopi. Signum Laudomeri episcopi. Signum Fraudoberti episcopi. Signum Asterii episcopi. Signum Eligii episcopi. Signum Franemundi episcopi. Signum Sylvini episcopi. Signum Lauradi episcopi. S. Maurini episcopi. S. Clari episcopi. S. Gradoni episcopi. S. Johannis episcopi. S. Burgundophari abbatis. S. Leobafarii abbatis sancti Dionysii. S. Mummoli praefecti. S. Gundoeni comitis. S. Chariulli comitis. S. Audini comitis. S. Dructoaldi comitis. S. Charimundi comitis. Dado archiepiscopus Rotomagensis Ecclesiae, consentiens subscripsit. Data tertio Kal. August. regni nostri anno XV. Actum est Compendio palatio feliciter. Amen.