Latin
36
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 36
Unproofread scanNot analysed yet
XXX. Diploma Dagoberti I, Francorum regis, quo concedit Amando episcopo locum inter fluvios Elnonem et Scarpum, opportunum ut ibi Deo militantes ordinarentur (ann. 637). In nomine Domini Jesu Christi. Dagobertus, divina ordinante clementia, rex. Deum nobis fore propitium credimus, si ad reformandum et confirmandum religionis cultum praecipuam curam impendimus, et religioni deservientibus munificentie ac liberalitatis nostre manum aperimus. Proinde tam praesentium quam futurorum solertiam scire volumus, quod venerabilis vite Amandus episcopus, qui, per gratiam Dei, filium nostrum Sigebertum baptisavit, jam quibusdam ecclesiis seu monasteriis ad augmentum divini cultus constructis ac bene dispositis, excellentiam nostram adierit, et ut non deficiens Dominice vince cultor, confidens autem de nostre largitatis beneficio, locum situm inter duos fluvios, Scarpum et Elnonem, a nostra liberalitate sibi concedi humiliter petierit: qui locus, licet esset, propter multam silve densitatem, ad extirpandum difficilis, tamen labori suo, immo post laborem suum, quieti et usibus Deo militantium, quos ibi se jam pie meditabatur per Dei gratiam ordinaturum, videbatur opportunus. Nos igitur considerantes dignam reverendi pontificis petitionem, tum propter totius regni nostri ac prolis nostrae stabilitatem et pacem, tum propter animarum nostrarum salutem, locum quem petierat, cum utraque aqua et silva circumquaque succressente, prona animi devotione concessimus, et concessionem rata legum sanctione stabilimus. Precipimus igitur, et ex authoritate regia jubemus, ut nulla secularis vel ecclesiastica persona, de loco supradicto, cum aqua et silva, prefato pontifici a nostra liberalitate concesso, ipsi pontifici seu successoribus ejus ullam inquietudinem aut refragationem, vel prejudicium sive violentiam facere tentet; sed potius hoc regalis munificentie beneficium tam ipse pontifex et quos ibi ordinaverit, quam qui ei successerint sine ulla diminoratione, absque ulla calumpnia et contradictione, secure et perpetualiter habeant et possideant. Quod si divina pietas locum per industriam hujus amabilis viri ac successorum ejus, et per devotam largitionem bonorum hominum meliorari et amplificari voluerit; quidquid exinde, sive in causis, sive in fredis, sive in pratis, sive in terrarum divisionibus et redibitionibus, sive aliquo modo jus fisci exigere poterat, in integrum tam prefato Patri quam successoribus ejus concedimus. Ipsum vero locum et res ad eum pertinentes, quidquid etiam largitas principum, vel devotio quorumlibet fidelium, deinceps addiderit, sub tuitionis et immunitatis nostre defensione consistere volumus. Et ut hec regalis authoritas firma atque inconcussa perpetuo perseveret, presens preceptum manu propria subterfirmamus, et annuli nostri impressione signamus. Successores etiam nostros, ut in hoc ipsum morem nostrum imitentur, commonemus. Datum Kalendas Maii, indictione septima, anno undecimo regni domini Dagoberti. Actum Parisius civitate feliciter. Amen.