# Ecclesiasticae Preceptiones 38.1-9

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, 38.1 to 38.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/38.1

XXXII. Diploma alterum ejusdem argumenti, cum accessionibus (ann.637). Dagobertus, rex Francorum, vir illuster, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, centenariis et ceteris agentibus nostris presentibus scilicet et futuris. Oportet clementie principali inter ceteras petitiones illud quod pro salute anime ascribitur, et pro divino nomine postulatur, placabili auditu suscipere, et procul dubio ad affectum [Dub., effectum] perducere, quatenus de caducis rebus presentis secuti eterna vita conquiratur, juxta preceptum Domini dicentis: Facite vobis amicos de mammona iniquitalis. Ergo de mammona iniquitatis, juxta ipsius dictum, nos oportet mercari eterna et celestia, ut dum ecclesie Christi impertimur congrua beneficia, retributorem Dominum ex hoc habere mereamur in eterna tabernacula. Igitur venerabilis Aygulfus aba [Dub., abbas] de basilica peculiaris patroni nostri domni Dionysii martyris, ubi ipse preciosus domnus in corpore requiescit, clementiam regni nostri supplicavit, ut juxta hoc quod ante hos dies in Compendio in nostro generali placito tractivimus, ita nunc (in universali nostra synodo Parisius congregata) per propriam nostram auctoritatem, sub immunitatis nomine, denuo pro rei firmitate, circa ipsum sanctum locum, vel homines qui se, cum substantia sua vel rebus, ad ipsam sanctam basilicam tradere et devovere voluerunt, hoc nos in Dei nomine prestare et confirmare circa ipsum locum sanctum dignaremur. Ideo cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod ita nos pro reverentia ipsorum sanctorum, vel pro quiete monachorum ibidem Deo famulantium, promptissima voluntate denuo concessisse, et in omnibus confirmasse visi sumus. Quapropter per hoc preceptum, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum, jubemus atque constituimus ut neque nos neque successores nostri [In priori diplom. vos et vestri], neque quilibet neque archiepiscopus [Dub., quilibet episcopus vel archiepiscopus], (nec quicumque) de judiciaria potestate accinctus (in ipsam sanctam basilicam vel immanentes in ipsa, nisi per voluntatem abbatis et suorum monachorum, ullam unquam habeat potestatem;

---

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1382/tmp1382/tmp1382.tmp1382.opp-lat1.xml.
